Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

$• 7­De Corpore Juris Hungarici. Leges in unum volumen collectae Corpus Juris appellantur. Corpus Juris Hunga­rici, quamvis privato labore adornatum, forensi tamen usu receptum est. Supplementa quoque, latentium antea decretorum, nostra aetas non pau­ca produxit, sed quae ultra historicam dignitatem vix assurgunt. 1. Primus collectionem decretorum comitialium typis excudi fecit Joannes Sambucus (Zsámbóky), * appendicis instar tin Historia Bonfinii, Francofurti 1581. Multo autem perfectius opus produxerunt Zacharias Mossóczy Nitriensis, et Nicol. Telegdy Quinqueecclesiensis Episcopi, Tyrnaviae, 1584; cujus plures deinceps editiones, tum recentioribus decretis, tum aliis quibusdam additamentis auctae secutae sunt. (Prima 1628, Viennae, continens decreta usque 1604; sequentia decreta usque 1649 separatim prodiverunt Patakini, 1653. — Secunda sub titulo Corporis Ju­ris Hungarici 1696, Tyrnaviae, cura Martini Szent­i vány i, Jesuitae; quae editio partim repetita est 1734. — Tertia 1751, Tyrnaviae, curante Joanne Szegedy, ex ead. Soc. J.; repetita 1779 , et 1822 Bu­dae a) 2. Multa vero, quae antea latebant, decreta in lucem protulerunt nostra aetate praeprimis cel. Mar- tinus Georgius Kovachich, ejusque filius Josephus a) Plenius ista vid. in I. N. Kovachich Notitiis praelimina- ribus ad Syllogen decretorum comitialium etc. Pestint, 1820.

Next

/
Thumbnails
Contents