Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

Excursus De Origine Donationum.*) 1 ...... 125 ......------------ *■■" 1 ----------------­De natura jurium possessionariorum non unam esse scriptorum opinionem satis constat; aliis ad feu- dorum indolem bona hungarica revocantibus; aliis ex adverso plenum dominium, jus absolutae pro' prietatis, nobilitati hungaricae assignantibus. Veri­tas, ut saepissime fit, hic etiam in medio stare vi­detur. An tamen illam teneam, illi decernent, qui­bus monumenta vetustatis, quam mihi, sunt notiora. Nam ego fidenter in simili argumento nihil asserere audeo. Ne autem lectorem ambagibus multis teneam, fontem et initia meae doctrinae in principio statim depromam. S. Stephani Deer. lib. II. cap. 35. sic habet: „Consensimus - - petitioni totius senatus, ut unusquis­que dominetur propriorum, similiter et donorum re­gis , usque dum vivit, - - ac post ejus vitam filii simi­li dominio succedant”. —■ Colomanus autem Deer. 1. 1. c. 20. decrevit: „Possessio quaelibet, a. S. Stepha­*) Fragmentum dissertationis meae, scriptae a. 1815» sed non vulgatae.

Next

/
Thumbnails
Contents