Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 1*3 ...... e. Assumtum titulum impetrationis, tamquam fundamentum actionis, donatarius probare debet etiam adversus ignobilem possessorem (Dec. 40. Ji. t.) ; f non tamen adversus pignoratarium (Dec. 54* h. t.). g. Si partim Donatarius, partim Contradictor in petitorio versentur, is, qui actorem se fecit, prius probationem ab adversario exigere potest (Dec. 5». h. t.). 3. Si pars succumbens recenter bonorum litigiosorum possessionem occupavit, eadem fructus quoque intermedio tempore perceptos restituere compellitur (1431, 15. I486, 27.). 4- Post depuratam a fatali contradictione donationem Re statutio peragi solet, vel penes Man- datum Restatutorium, vel penes sententiam judiciariam , observatis solennibus primae statutionis, sed facultate contradicendi jam exclusa (Dec. 50. h. t. aliaeque). 5. Appendix, de probatione juris radicalis. Ad probationem juris radicalis necessarium est: 1) ut producatur privilegium validum d) , et s t a t u- tione legali roboratum e), vel Adjudicatoriae Judicum R. O. f). Si quis autem fassionem perennalem pro radice assumat, is jus radicale fatentis evincere tenetur g). — 2) edocenda est privilegii usu ro bora tio, s. reale possessorium, vi ejusdem privilegii exercitum h). Statutio pura non sufficit i), neque metales reambulationes, et adjudicationes, restatu- tionesque k); sufficiunt vero e. g. epistolae recognitionem arendae continentes l). —- Involationes autem et occupationes violentae usu roboratum privilegium d) Dec. 23. 3, 21. h. t. — e) Dec. 22. h. t. —f) 1351» 20. Trip. II, 32. §. 2. — g) Dec. 20. h. t. — h) Dec. 11. h. t. — i) Dec. 7. h. t, — k) Dec. 11. h. t. — l) Dec. 19» h- t.