Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

mando; contradictor vero contradictionis suae ratio­nem assignando. De priore jam dictum est. Quoad alterum duo casus distinguendi sunt: vel nempe i) donatarius et contradictor ex eodem fonte jus suum derivant, et tunc in facti quaestione tota lis versatur; e. g. si ex defectu impetratio facta est, et contradictor suum cum deficiqnte sanguinis jurium- que nexum demonstret, lioc ipso donatio corruit, quia donatarius jus familiae, quam defecisse ait, tamquam suae ipsius impetrationis fundamentum, in controversiam vocare nequit b) ; vel 2) jus contradi­ctoris ab titulo impetrationis distinctum est, et ineo casu juris radicalis probam contradictor praestare debet c). 2. Caeterum quoad limites praesentis instituti seqq. exstant Decis. Cur. — a. Contradictori accessus ad invalidationem fassionis hac lite non datur (Dec. 11. h. t.). — b. Sed pignoris adjudicationem et contradi­ctor et donatarius .obtinere potest (Dec. 8* de judic. quaest. Dec. 54. h. t.). — c. Contra sexum femine­um literarum revolatio praestanda est, quam primum aequalitatis juris aliqua vestigia adparent (Dec. 36. h. t.) — d. Si donatarius per sententiam contumaciae possessessionem adeptus est, is, novisante contradi­ctore, titulum impetrationis probare debet, quia res ad primordium litis redit (Dec. 49. 50. h. t.). Idem e.st, si propter neglectam contradictionem actor pos' sessorio excidit, et "legitimam excusationem adferat, imo tunc actor sine mora in integrum restituitur, et impetrator jus donationis extra possessorium prosequi cogitur (1563, 46.); propter clandestinam vero et frau dulentam statutionem insuper perennali aestimatione bonorum damnatur (1563, 45.). bj Dec. 24. h. t. — c) Dee. 37.‘43. 47. b. t. ............... 122 ...............

Next

/
Thumbnails
Contents