Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

83 hebdomades, quibus libere in civitate de­gebant , ullum chirographum Tribunali por­rigere, dissitis ab invicem carceribus manci* pabantur: triginta vero, in vicem poenae capi­tis, quae in eos pronunciata fuit, deportati Buccarin Tergestumqne, indeque triremium Neapolitanarum servitiis obstricti. Vitee enim gratiam omnibus Imperator concesserat. E tanto Ministrorum numero confestim 17 9 subinde adhuc plures , in Ecclesiae Ca­tholicae obedientiam recipiebantur, elicita apud Patres Franciscanos, aut apud Jesui- tas, aut apud Sacerdotes e Clero seculari, Fidei professione. Adamum Lazium,, auli­cum antea Concionatorem Comitis Stephani Tökölj, ~ Ecclesiae Dei reconciliatum 3 Pri­mas Szelepchényi aulae suae ecclesiasticae Capellanum creavit, isque subin Liberae Regiae Civitatis Bazin iensis Parochus obiit. (Samuel Klein 1. c. Tomo. 2. num. 53.) Paucissimi eorum, aetate graves, mor­bisque ceteroquin affecti, succubuerunt incommodis itinerum , carceris, exilii. Mul­ti in oras Turcis obnoxias evaserunt; qui­dam in ipsa via , cum deportarentur, re- pererunt modum profugiendi. E triremi­bus autem paucos intra menses, agentibus foederatis Belgii Statibus,in libertatem asser­ti fuerunt illi pauci, qui reapse ad eas deve­nerant. Omnibus denique inculpatis, post • F 2 ■ cas-

Next

/
Thumbnails
Contents