Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

75 cem oppetebat mortem; multi complices, potissimum a religione Catholica sejuncti, Posonium vocabantur in jus , et exilio , carcere, quidam etiam morte mulctaban- tur; neque profuit ad evitandam poenam, quod nonnulli ejuraverint Augustanse et Helveticae Confessionis errores. E Mini­strorum ordine duos mansit sententia capi­tis : Stephanum Cziglédy, et Nicolaum Dra- bitium, qui horrificas in Religionem Prin- cipesque Catholicos calumnias eructaverat in libello famoso: Lux e tenebris inscri­pto , Amstellodami procuso, ac per Euro­pam undique didito. Hic vir Posonii ma­nu lictoris interiit. vSatis haec videri poterant esse ad Aca- tholicos, praesertim Posonienses a tumul­tuario quovis motu deterrendos. Sed, cum post fata Vesselényii ad pertexendam con­jurationis telam Emericus Tökölj, Princeps Transilvanise , Comitis Stephani filius, Aug. Confessionis tenacissimus, ad jecisset manum, ac in societatem vocaret omnes; observatum fuit, occultos a Civibus Posoniensibus agi coetus in amplo suo novo Oratorio , clau­sis foribus, excluso sexu altero, setateque impubere , per tempora longiora. Missi ad eos, authoritate Primatis„ Szelepchényi, Locumtenentis Regii, duo Prsesules Vacien- sis, et Quinqueecclesiensis contumeliose re­

Next

/
Thumbnails
Contents