Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

‘ 09 „ omnibusque choris Angelorum, ac San^ „ ctorum Dei 5 item coram Majestate Ve- ,, stra 5 ac toto mundo protestamur , Ordi- 5, nem Ecclesiasticum nunquam ccnsensis- „ se, nec consensurum deinceps esse in „ hanc Lihertatis concessionem, atquead- „ eo ante tremendum Divinae Justitias tri- „ bunal rationem animarum , quae occasio-*- „ ne hujus libertatis, aeternae damnationi 5, adjudicabuntur, a se transscribere.44 „ Rogamus vero Majestatem Vestram , 55 ut hanc nostram protestationem be- „ nigne et clementer suscipere dignetur. ,, Dens enim 3 qui corda scrutatur; et re- ,5 nes, testis est, nullo alio fine haec no- 3, stra reclamatio, ac protestatio a nobis „ perfecta est, quam , ut nostrae imprimis, ,, quos Deus animarum saluti procurandae „ praefecit, deinde vero etiam eaeterorum conscientiae ac saluti consuleremus.4< De caetero Majestatem Vestram diu feliciterque ac digne Deo imperare , vc-* ,, tis omnibus ac suffragiis contendimus. Sacratissimae, Regiarque Majestatis Vestrae Capellani, ab universo statu Ecclesiastico ad subsignandum delecti. (L.S.) Franciscus, Cardinalis Strigenien. (L.S.) Nicolaus Micacius , Episc. Varadien. (L.S.) Demetrius Napragy, Episc. Jaurin. (L.S.)

Next

/
Thumbnails
Contents