Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
pluribus Helyeti® Pagis etc.? Ducatur parallela. — e) Quod ait Kloeber: officia Civitatum ineptis seepe Catholicis credita fuisse, supponit : neminem Protestantium fuisse ineptum , omnes idoneos. Absit verbo invidia ! Reluctantes igitur movebantur Magistratu. Nihil amplius ? non ergo etiam pellebantur e patria ? oportet esse memorem. — f) Phrasis: erffatten jtCÍ) JUt addendum postulat 5 unh jut 5in^otunff i>et mi fftonS <Prei>ifftetn g) Quod ad primum D. Petri sermonem in die Pentecostes , tria Judseorum millia crediderint Domino , non id Petri, sed mira sancti Spritus virtute peractum est. Huic mirificse virtuti si semet 1 udicre comparavit Colonellus Legionis Lichtensteinia- nse anonymus, Catholicus? an secus? equidem non modo imperite, verum etiam sacrilege abusus est Verbo Dei. Nec aliud agit, quisquis talia rememorat, quin refellat. Opera enim sancti Spiritus convertit in argumentum insulsi risus. Sufficit, Commissioni illi respondisse effectum. Silesia enim his adminiculis mature ad Patrum suorum fidem rediit, et etiam in fide legitimi sui Principis postea longe firmior evasit, ac antehac ; dum nempo fer-