Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
52 cipibus infertur injuria? Infertur enimvero; neque licet jam ista reticere nobis, ne videamur tacendo vel connivere his, quse ob^eruotur , vel ea, quee sunt reapse gesta , ignorare. Breves tamen erimus, ac in defensione bonae causae moderamen inculpatae tutelae servare studebimus. Fridericum, Electorem Palatinum, Regis Angliáé generum, Galliaeque foederatum, multi Bohemorum Regem elegerant equidem , subservientes Rationi Status eorum Europae Principum , qui post improlium Rudolphi ac Mathiae, imperatorum fata, Bobemiam tentabant revellere ab Austriae sceptro, ne Domus Austriaca rursus ad formidolosam Caroli V. potentiam convalescat. Plus certe in illis ita dictis religiosis Bellis, ac Foederibus apud Principes operabatur Ratio Status , quam Ratio Religionis. Id ipse Laur. Mosheim non solum innuit, verum etiam exprimit de celebri illa decretoria die 8. Nov. 1620. ad Pragam contra Fridericum Palatinum, Regem hibernum, reportata , victoria. ,, Multo minus facilem, (ita ille Hist. „ ecel. Ssec. XVI. Sect. 11. Part. 1. §. rv.) „ victoriam habuissent Austriaci, immo ,, tolerabili saltim conditione cum Bóhe- „ inis transigere debuissent, nisi Jo. Georgius