Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

48 „ esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, „ atque eorum Reliquias esse venerandas. Firmiter „ assero, Imagines Christi ac Deiparae, semper Vir- „ ginis, nec non aliorum Sanctorum habendas, et „ retinendas esse, atque eis debitum honorem , ac „ venerationem impertiendam. Indulgentiarum eti- „ am potestatem a Christo in Ecclesia relictam fu- „ isse, illarumque usum christiano populo maxime „ salutarem esse affirmo. Sanctam catholicam et „ Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ec- ,, etesiarum Matrem, et Magistram agnosco, Roma- „ noque Pontifici, beati Petri, Apostolorum Prin- „ cipis, Successori, ac Jesu Christi Yicario veram „ obedientiam spondeo, ac juro. Cetera item omnia, a sacris Canonibus, et oecumenicis con- „ ciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Sy- nodo, tradita, definita, et declarata, indubitan- ter recipio, atque profiteor, simulque contraria omnia, atque haereses quascunque ab Ecclesia damnatas, (et) rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam Fidem, extra quam nemo sal­vus esse potest, quam in praesenti sponte profite­or, et veraciter teneo, eamdem integram, et im­maculatam (inviolatam) usque ad extremum vitae spiritum constantissime, (Deo adjuvante) retine­re, et confiteri, atque a meis subditis, seu illis, „ quorum cura ad me in munere meo spectabit, „ teneri, et doceri, et praedicari, quantum in me „ erit, curaturum, ego idem N\ spondeo, voveo , „ ac juro. Sic me Deus adjuvet, et haec sancta „ Dei Evangelia. “ §. 3. Volumus autem, quod praesentes Literae in Cancellaria nostra Apostolica de more legantur, et

Next

/
Thumbnails
Contents