Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
45 rorem Phot ii, et Michaelis Cerularii, qui Spiritum sanctum a solo Patre, non item a Filio procedere , praefracte contendebant. Idem accidit novissime in sancta Synodo Tridentina, per adjectionem earum veritatum , quas Lutherus , Zwinglius, Calvinus, aliique in dubium , controversiamque vocaverunt. Veritates has Ecclesia non invenit sub Sessionibus Concilii Tridentini; semper ese in Ecclesia Christi credebantur. Nihil aliud fecit Synodus Tridentina], quam quod ea , quse de Verbo Dei scripto et tradito ; de peccato originali ; de justificatione ; de Sacramentis , de Sacrificio Missae; de Indulgentiis, de Purgatorio , de Cultu et Invocatione Sanctorum; semper et ubique credebantur in Ecclesia Christi, contra novorum dogmatum authores , contra veteris fidei deformatores , contra authori- tatis et potestatis ecclesiasticae hostes,opitulante Spiritus sancti gratia in apricum produxerit, declaraverit, explicite profitenda disposuerit, quae antea credebantur implicite. Idem prorsus evenit Patribus Tridentinis, quod olim Nicaenis , ac postea Constantinopolitanis. Illi vocabulum oßota-ioq Consubstantialis, non poterant non explicite adhibere ; isti vocabulum Transsub- stantiatio 3 quantumvis male latinum,non poterant praetermittere. Non dixerunt il-