Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

41 torum, et ceteris Ecclesiae publicis fun­ctionibus per Archiepiscopos: Petrum Card. Pázmány , Georgium Szelepchdnyi, Geor- gium Széchényi , Christianum Augustum Card, de Saxonia , et Emericum Eizterha- zy, typis editum , ac per universas Hun­gáriáé Ecclesias adoptatum nec Professio­nem Fidei 5 a Pio IV. confectam, nec or­dinem continet, haereticos et schismaticos recipiendi ad communionem Ecclesiae. De absolutione autem ab excommunicatione in foro exteriore , idem prorsus praecipit, quod Rituale Romanum. v §• 14­1 orma professionis orthodoxae fidei observanda a provisis de beneficiis ecclesiasticis curatis, ac digni­tatibus, ecclesiis, monasteriis et aliis locis ordinum regularium et militiarum. ( Sic in autographo ) Ad §. 14. Exscripta sunt h»c e Bullario Cherubini, quod , qua ratione epithetum autographi gerat, viderint Diplomádéi Philologi. Ce­terum Constitutionem Pii IV. quae incipit: Injunctum Nohis rite reddit Program­ma hoc. Utinam subnexuisset, aut prae­misisset huic aliam quoque , in eodem Bullario n. 88. contentam formulam Pro­fes-

Next

/
Thumbnails
Contents