Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

IV mine Catholicorum possint sine de­testatione legi; et tamen Programma Paschale, anno superiore typis aca- demicis Regiomonti procusum , asse­verat , formulam illam a Jesuit is in Hungária consarcinatam, et nondum hactenus a Papa improbatam esse; innuens, eam etiamnum apud nos vigere. Non defuerunt in Germania viri docti, pii, ac zelo tuendae Ecclesiae flagrantes, qui calumniosam hanc for­mulam adlaborarunt refellere; Triden- tinam vero, seu illam > a Papa Pio IV. anno 156^* praescriptam, strenue defendere, editis in lucem insignibus opusculis , quos inter aliqui, praeci­pue P. Pius Brunnquell j Bambergen­sis;

Next

/
Thumbnails
Contents