Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
211 convertuntur ad Deum, semper fuit estque admirabilis et amabilis. Potestatem enim nobis dedit Dominus ad aedificationem „ et non ad destructionem; ille Deus , qui o- mnes homines vult salvos fieri, et ad a- gnitionem veritatis venire. Prout igitur salus animarum exposcit, in quibusdam peristasibus possunt haeretici etiam ad professionem Fidei privatim faciendam recipi, dummodo agnito ejuratoque errore, ac satisfactione praestita , abstineant deinceps ab actibus 3 qui communionem cum haereticis, qua talibus, prae se ierunt , et in se continent. Poterat autem hanc in rem proferri nu- perrimum , ac celebratissimum viri in paucis docti et probi, LudoviciHaller, exemplum , allegata ejus , quam ad propinguos suos dedit epistola : ( 1820.) poterant memorari exempla C. Frid. L. Stollberg: Ducis regnantis Saxo-Gothani; Prine. Ferdi- nandi Hasso-Darmstadtensis; Ducis Megalo- politani Schverinensis ; aliorumque virorum illustrium , qui non illico solemnem Fidei Catholicae professionem publice elicuerunt, quin tamen eos unquam seu pcenituerit, seu puduerit Protestantismo valedixisse supremum. Salubriora certe fuissent Civibus aca- demicis haec illustria exempla; quam inviO 2 ta-