Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

208 Ecclesiastici laxioris Vitee. Atque istud ipsum est, quod facit , ut majoris sesti- mem Jesuitas. Denique, quod Regiomontanus Pro- grammatevs amphibologica subtilitate sub- sumit: formulam illam, ut ait, Jesuiticam, nondum hactenus improbatam esse a Papa, suapte jam evanidum redditur. Quid enim improbet Papa ? Formulamne a Jesuitis con­sarcinatam, et publice in Hungária prce- scriptam ? Id si contigisset, conniventer certe non tulissent Romani. Atqui talis formula nec a Jesuitis, nec in Hungária consarcinata, nec unquam proposita, mul­to minus autem publice praescripta fuit, uti vidimus. Imo tunc statim, dum e ma­nibus Georgii Lani, et Antonii Reiser, Pro­testandum, exiit ad tvpos, ne quidem Con­fessionis publice praescriptae nomen adhuc accepit. Eam autem, sicut legitur in li­bris Protestandum, distinctim a Papa im­probari non est necesse , cum generatim omnes libri Protestandum, de Theologicis argumentis tractantes, inter prohibitos, et a Papa improbatos censeantur. Si denique ex ista Papte insimulatione, quod Is tam absonam formulam nondum hactenus improbaverit, id apud se de no­bis quispiam conclusisset; quasi vero talis Confessio Catholica hodie quoque vigeat et Evan-

Next

/
Thumbnails
Contents