Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

201 sperum Fagnani, Berardum Van Espen , Emmanuelem Gonzalez , aliosque catholi­cos Juris canonici commentatores ad titu­lum de Haereticis. Ea , quae e Fleuri de­cerpsit Dr. Wald, manca sunt; consulto­que praetermisit attingere adnotationem Fleurii super poenis, quas ipsi Acatholici sanxerunt in haereticos. Facere hoc loco quam opportunissime possum , id , quod jam iterum iterumque volui, monere nimirum, ut rite discernant Domini Regiomontani dogmata Fidei Catho­licae a legibus disciplinae. Fides Catholica mutationem non recipit; semper enim cre­dendum est id omne, quod Christus docuit, quod Apostoli praedicarunt, quod Ecclesia credendum proponit. Sed enim, discipli­nae leges mutari possunt, imo et debent. Mutantur in dies hominum mores, mutan­tur rerum circumstantiae, et, quod uno tempore utile erat, postea inutile, et quan­doque perniciosum evadit. Haereses inde ab Apostolorum aetate semper in Ecclesia Christi, Deo permittente, grassabantur. Eas semper notavit, vitavit, damnavit Eccle­sia ; non tamen semper iisdem poenis , iis— demque modis; neque omnes eadem ratio­ne; sed aliquando severius, aliquando cir­cumspectius. Sapienter praecipit Benedictus XIV. in libris de Synodo Dioecesana: 55

Next

/
Thumbnails
Contents