Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

174 tis, in omni benevolentia et amore proxi­mi non modo domesticos fidei, verum etiam eos , qui foris sunt extra Ecclesiam , intue­mur ut proximos nostros. Amamus homi­nes j odio habemus errores , damnamus, haereses, quia per eas dilecti proximi no­stri excidunt a salute, et a gratia Dei; o- ramus igitur pro exstirpatione haeresum, id est , pro conversione haereticorum; dum- que apud nos dicitur: haeretici sunt perse­quendi , condemnandi, vitandi: haec non aliter, quam ut dialectici vocant, redupli­cative accipimus; seu qua tales, qua hae­retici , non vero qua cives, qua foederati, qua proximi. Prout nempe accipiendum est illud Evangelii: qui non odit Patrem et Matrem , adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Scio perbene 3 quam supervacanee ista diffiniam inter provinciales meos; at non erit inutile, haec Academicis Regiomonta- nis nunciare, ne tam abjecte sentiant, per­orent, scribant de Hungaris. Plura de his , si volent legere, affatim reperient in Fragmentis Francisci Kram- ilier , Canonici Strigon. , de sola salvifica et de Ecclesiae catholicitate editis Tirna- viae in 8. ab ann. 1814—1818. Obiit vir inaestimabilis 22. Octobr. 1818. Tirnaviae. §• *8.

Next

/
Thumbnails
Contents