Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
7 tano exemit, aut potius praeclusit, unus Böh- merus junior. Quid si vero Doctor hic aberravit? quid si agnovit, et revocavit hunc errorem ? Agnovisse et revocasse videbimus. Utinam qui secuti sunt errantem, sequantur et revocantem! §■ 3„Tempus igitur erat, in id paulo accuratius in- „ quirere, quid tum ipsa Romana ecclesia de ab- „ juranda baeresi praecipiat, tum statutis ejus, in- „ clinationibus rerum et temporum, praesertim per „ Jesuitarum molimina, accesserit. “ Ad §. 3. * Ut ab hseresi, per quam ab unione Ecclesiae secesserant, reduces non, nisi prius resipuissent, recipiantur , rei natura poscit. Delictum enim est haeresis, utpote pertinax error circa veritatem, a Deo per Christum revelatam, et ab Ecclesia ad credendum propositam. Pertinacia judicii in objecto Fidei, sine qua impossibile est placere Deo, laedit Deum, laedit jura Societatis sacrae, a Christo ad aeternam omnium hominum felicitatem in unitate dogmatum, Sacramentorum , et regiminis constitutae. Quem igitur vere poenitet suae in re tanti momenti pertinaciae j non pudeat coram Deo, et coram