Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
130 rrtenti religione asseverandos, prsetér, ét ultra formam Pii Papse IV. Certe studium Jesuitarum ita semper fait comparatum, ut iis, quos ad Catholicam Ecclesiam convertendos sibi sum serant, conniverent potius, atque ita eos ad se allicerent. Malabaris , Sinensibus , Indis , rituum ac formularum suarum exercitium indulgentius, quam par erat, admittebant, tantum ne eos ab amplectenda Christi religione absterrerent. Et hos Jesuitas credemus in Hungária Protestantibus tam horrificas proposuisse conditiones, tam abominabiles articulos ? cum tamen et Primas, et Colocensis Archiepiscopus, et Judex Curiae Regiae, et ante alios Comes Leopoldus Kollonitz , Regiae Camerae Praeses, impense suaderent vocatis in Jus Ministris, ut, quoniam Mandato Regio arcerentur a praegestis , in quibus suspicionem incurrerunt -9 officiis, amplecterentur Confessionem Ca^ tholicae Fidei , in Synodo cecumenica declaratae. Id si fecerint, acturos se, ut obtineant veniam culpae, et Licentiam, auxiliaris in plebe instituenda Parochis locandae operae. — Atque in ea suasione, Ministrorumque ad sacra Catholica adducendo- fcum authoratione, Jesuitas potissimum adhibebant Praelati, Optimatesque , ac ipse Rex Apostolicus. Oro, fuissetne his tempo-