Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
Combinatio haec luculente docet: au- thorem Programmatis Regiomontani non inspexisse allegatos in actis historico-eccle- siasticis libellos, anno i683. procusos. Quodsi enim prae oculis habuisset libellum A illum per C^R germanice redditum et editum ; parcius improperasset Hungaris; neque articulos illos , partim ambignos , partim contortos , partim aperte blasphemes , f>artim antichristianos, partim anticatho- icos, scripsisset esse Confessionem Romano Catholicam in Hungária publice pree- scriptam. Certe libellus ille anni i685. e quo hausit Compilator Vinariensis, non ait: hanc esse Confessionem in Hungária publice praescriptam; sed solummodo eam luisse pronunciat Confessionem novorum Catholicorum , decennio Leopoldino ad Pa- patum perversorum in Hungária. Unde igitur excerpsit hunc mendacem titulum Regiomontanus? Ex actis historico ecclesiasticis Vinariensibus \ a Wilhelmo Ernesto Bartholomcei, Principis Saxo-Vinariensis concionatore aulico, anno i;z38. congestis. Is volumine III. acta anni i/38. et 17O9. complexo , et cum privilegio Regis Poloniae, et Electoris Saxoniae, cumque Facultate Censurae supremi Consistorii Saxo - Vinariensis, ibidem typis Sigismundi Hen109