Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
a gnum, cui contradicatur ab omnibus , imprimis ab auditoribus, lectoribusque suis. Praevideri facile poterat, ut in hac etiam temporum iniquitate exsurgerent pro tuenda Ecclesiae causa Viri, quibus nec animus, nec modus, nec scientia deest indagandae, promendae, defendendaeque veritatis. Ignorari non poterant exempla petitae per Catholicos , ac alibi etiam impetratae, contra talem adgressionem protectionis Priiicipum; quorum est, videre, ne publicae Professioni Fidei subditorum suorum calumnia irrogetur impune: quod profecto iit, quoties Ecclesiae cuidam publice adiingitur Confessio ejusmodi, quam eadem Ecclesia non admittit, imo vehementer execratur. Et tamen id suscepit operae Programmatis Régiómon tani Author, Ecclesiam Catholicam, quae est in Hungária, sibi constituens pro scopo ad sagittam. Quemadmodum igitur aliis , parem in Germania moventibus controversiam , pro virili responderunt egregii Defensores; ita Programmati huic, Hungaros Catholicos singulariter lacessenti, respondere convenit , nunc praecipue; cum id fieri opportune potest interposita Synodi Nationalis au- thoritate. Ut proinde nullum seu Regio- montanis, sive aliis in Germania possit super esse dubium, quin etiam apud nos ea