Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

Öö „ reducebant, accommodandi. Certe Jesuilis boc, „ si quid est, meritum detrahi nequit. “ Ad §. Jesuitarum studia eo potissimum collineas­se , ac etiamnum collineare, fatomur, ut { »rotestantes ad Ecclesiam Romano-Catho- icam reducantur. Fuit enim, imo etiam­num est, cqnstans omnium alethophilorum sensus, Deum Luthero, ejusdemque tempo­ris haereticis , institutam a S. Ignatio Socie­tatem objecisse. At vero., quomodo stu­dium istud Jesuitarum cohaeret cum pro­pudiosa j quae mox recensebitur, Fidei professione? Quomodo cohseret conclusio cum praemissis ? Quomodo nectitur argu­mentatio Programmatis? Quid sibi vult il­lud igitur? inter hispanicas triremes, et inter propudiosam Confessionem Fidei Ro­ma no-Catholicse interjectum? Sane, si Jesuitae illam Fidei Catholicae confessionem proposuissent aliquando , ne­minem unquam ita ad Eccelesiam Romanam reduxissent. Ecclesia enim Romana nullo unquam tempore tales articulos fidei do­cuit, aut toleravit, quales sunt plerique eorum , qui occurrunt in Programmate. Quinimo quisquis plerosque istos articulos profiteretur, protinus Romanae Ecclesiae * con-

Next

/
Thumbnails
Contents