Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

IIIV enim perfecti operis, ac limati, nec proin­de mei, dos est. — Sed nec ad neoterico­rum seu judicia seu minas respexi; homi­num quippe, dignorum spretu magis, quam respectu ; quia adversus quasque sanas res tanto passim grunientium atrocius, quo igno- rantiores sanorum principiorum, naeniarum­que neotericarum pleniores sunt. — Qui sá­pit, cavet, ne placeat Sapientibus, quorum Sapientiam Deus stultam fecit. — Haec ad explicandam operae et consilii mei rationem praefari visum est, ut sit, quod de univer­so hoc meo conatu regat aequi Lectoris ju­dicium. F K.

Next

/
Thumbnails
Contents