Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

túr candids, non posse? —- An non igitur haec praero­gativae usurpatio, (per ipsam quoque doctrinarum indo­lem, (§. lS.) tetrosque earum fructus (§. 20.) reprobata,) adversa Protestantismi Spiritui est? *' Omnes, a Catholicae Ecclesiae corpore segregati coe­tus, doctrinas suas pro certis habebant; quia ante omnia, ipsa separationis occasione, praerogativam verae Ecclesiae, hocque ipso data divinitus huic Pastorum et doctorum jura , ad inter­pretandum Dei verbum, componendasque dubitationes perii- nentia , rapiebant ad sese, hocque pacto usurpatae ecclesiasti­cae authoritatis simulacro tecti, earn doctrinis suis certitudi­nem inesse decepti credebant , quae haberi in medio solius ve­teris, quia unice verae, Ecclesiae potest. — Ast in praesente casu, ubi perempta penitus est authoritas Ecclesiae, ne simu­lacro quidem hoc ipso relictus locus. §. 23. Inde a cunabulis, fidei, unitati infesto. Sane, ad quid Spiritus hujus indoles apia esset, pa­mature. Omnes, qui jure, libertateque hac uti ausi sunt, pro capitum numero, in diversos de iisdem doctri­nis rapiebantur sensus; nixique, amissa prora et puppi, fragilibus privatae inventionis remis , agitari coepti flucti­bus, nunquam ad securam tranquillitatem componen­dis! — Lutherusipse, non obstante, quam jactavit, re­velatione de coelo, jam hoc, jam illud , jam sic, jam ali­ter docere; * — Nec Melanchton agere aliter; ** — cae- teri quoque omnes, eodem acti spiritu, indubitatas ad- lnac veritates religionis, facere dubias, incomponibili, qui eos interfuit, dissensu. *** — Perempta his agitationibus fidei unitas j quia anima unitatis, certitudo doctrinarum, in tanto novorum Doctorum dissensu, periit! — Divinae doctrinae, firma adhuc creditae fide, versae his modis m opiniones humanas, scholasticis similes opinionibus; quin imo in opiniones , ne his quidem, oh indubitatum orbis chnstiani dissensum, comparandas.. * Degatur imrnnrlale Jac. Benig. Bossueli opus, inscriptum, historia docbr, Protest, in Beiig, materia, continuis mutationibus,

Next

/
Thumbnails
Contents