Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

tiofa, erronea, haretica, colluvies pejjimovum hominum , qui vixe. runt unquam. Quam atrociter, ipso tuendae Ecclesiae suae conatu, eam accusat! — similis ejusdem Ecclesiae suae defen­sio est, cum dicit, (apud Sleid. L. i4.) quod Diabolum nunquam offenderit, — rarum innocentia argumentum! — 3do) Melanchton, # —- et Bucerus. **. * Philippus Melanchton , princeps discipulorum Lutheri, et Magistro suo indolis nobilitate longe praestantior, eadem narrat: Populum jugum semel excussum, libertatis amore, non admittere; non Religionem, sed libertatem, cordi esse. (L. i. tp. 17.) — Collapsam esse disciplinam; de rebus maximis dubita­ri; — mala esse incurabilia, (int. ep. Calv. Lib. 4. ep. 135.) ■—- Vides excessus multitudinis, & ejus cocca desideria? (ad Camerar. L.4. ipist. 71.) — Nisi Deus perpetuo se Ecclesia (novae P) ad­juturum promisisset, ejus ruinam vererer, (ad eund. Camerar. ibid, ep. 7Ö.) Mira vertigo! propter perpetuae Dei assistendae promis­sionem, non veretur ruinam Ecclesiae, quam, quia ruit, pu­tavit reformandam. — Cum queritur: se non sperare amplius invenire sinceritatem, proeterquam in coelo, (inter epift. Calv. Lib. 4. ep. 836 — 42. 45.) Damcgogos dominari, homines disciplines & pietatis ignaros; se inter eos ^se, ve lui Daniel erat in medio leo­num; (ibid.) — neminem esse, qui caret componere Conscientias agitatas, & aperire veritatem, (ib. ep. l40.) — Cum item dicit: quantum culpandi sumus , qui nullam habemus curam sanandi con­scientias dubiis agitatas; explicandi dogmata pure, simpliciter, sine sophismatibus. (L. 4. ep. 170.) — Haec, inquam, cum queritur et dicit, aperit et nudat indolem Reformationis, et eorum, qui eam curabant; hos enim omnia haec adtinent. — Intclligimus, Mrlanchtone — quanto teste! — narrante, rem non sincere> nec pure, et sine sophismatibus, actam esse; —• defuisse curam veri, et conscientiarum \ — tyrannidem, a cujus captivitate praeten­debatur liberatio, usurpasse Dcemagogos, homines, et discipli­nae , & pietatis expertes ! ** Bucerus, ex Dominicam, reformatorum adjutor, similia narrat: qui maxime evangelici esse volunt, ignorant etiam , qua sit vera poenitentia, (int. ep. Calv. p. 54.) — Item: maxima nojiro- rum pars visa eft id tantum in Euangelio quee sivisse, ut jugum qua­liscunque disciplina, panitentia , & Religionis universa , qua in Papatu fuit, abjicerent. Tum, non ingratum iis fuit audire, juflifi- cari nos Fide , non bonis operibus, quorum nullo fiudio tenebantur. (L. l. de Regno Chrifli, Cap. 4.) item: nec pauci eorum, qui Pa- patum deseruerunt, quamcunque Euangelii praedicationem recipiebant, ut in opes Ecilesiajlicas invaderent, (ibid.) Principes et Magistra­tus tangit, notatqwe conversionis eorum motívum! — Deniqim post Caroli bti victorias, haec (int. ep. Calv. p. 100. 50Q. 510,)

Next

/
Thumbnails
Contents