Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

38 * §. 16. Quaesita fides, damnabilium doctrina­rum figmentis. Tctram hanc, Ecelesiae Dei (ita Ecclesiam, cui Pa­pa praeest, passim appellat ipse) oppido injuriosam sen­tentiam facere probabilem, omni virium contentione nitebatur. Cura attamen parum esse suis, adversus ra­tas Ecclesiae, atque in publica confessione contentas do­ctrinas, declamationibus, profecturum, utcunque intelli- geret; pro inexplicabili suo , quidvis , suo aptum scopo , audendi spiritu, adfricare Ecclesiae Dei, ex omnibus re­tro saeculis studiose collectos, privatorum hominum abu­sus , ineptasque quorundam opiniones; sed imprimis do­ctrinas , absque dubio damnabiles, ast ab ipsa quoque Ec­clesia nostra reprobatas, ausus est. * * Publice, perseveranter, et obstinate, non tantum voce viva, verum scripto etiam, adfirmabat ea, a quibus Ecclesiam nostram abhorrere , indubitatum est; cujusmodi sunt v. g. imo) Doceri a nobis, credique: Chrifiitm passione sua pro originali tantum peccato satisfecisse; pro actualibus vero inßituisse Misses Sacrificium. {Auguß. Confes. art. 24.) Absonum figmen­tum , ipsi Missae Sacrificii indoli adversum; et quod alibi refel- ft ipse. (Nro 2do.) 2 do) Credi, per Missae Sacrificium, nos Deo benefacere, tan- quam egenti bonorum noßrorum, (Tom. 2. opp. p. m. 3Q5.) — Criminatio enormis; sed quam praecedens refellit figmentum ; si enim credimus , institutum esse pro adtualibus peccatis, (Nro imo.) adeoque pro nobis, venia horum peccatorum egentibus: quomodo credere id, quod hic fingitur, possumus? — Nec hoc, nec illud credi a nobis, probe novit is etiam, qui finxit; sed fingere necesse erat. Quare vero tam incohaerenter ? quia incohaerentia fingere, aestus, et odium jussit! 3tio') Doceri, et credi: Papam, & suos , non teneri praeceptis Dei subjectos, & obedientes esse. Tum : aliquod mandatorum Pa- palium transgredi gravius esse, quam omnia mandata Dei blasphe­mare. (Tom. 2. opp- p. rn, 334. seq, et p, 486, seq.) —■ Crimi­natio qtrox! sed quam rursus refellit ipse, (ibid. p. m. 437.) cum scribit: suismet legibus cavent, (dist. g. et 25. q. 1. et 2.) at rapas leges & doHrince, Euangelio aut Patrum sententiis contra­rias % pro erroneis, & reprobis habeantur, An non per haec aper­te declarat, criminatorem se esse? 4tof) Doceri et credi: hominem per observantiam traditionum ■•unmnarum, id efl, praeceptorum Ecclesiae, rituum i & consuetu-

Next

/
Thumbnails
Contents