Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

adulteria foedatae, accusationem, (§. 130 tam luculenta innocentiae illius fit confessio, ut fluere eam ex ore eodem potuisse, portento simile sit; idem enim, qui tam tetre accusavit, Mariinus, et quidem , mirum ! in opere eodem , paucis dumtaxat interpositis lineis, proinde eodem velutí halitu, eam solemniter absolvit; audi: non dubitamus , Christum conservaturum esse Sponsam suam, quam usque ad nostra tempora mirabiliter, et omnipotenter conservavit; — quae suo Sponso stabit in aeternum contra omnes portas in- feri invicta; (loc. cit. §. i3.) — Idem repetit (Tom. i. lat. edit. Jen. p. 3l5.) cum dicit: Ecclesiam esse Filiam, lici, quae verbo Dei genita, verbum Dei audii , et confitetur perse- veranter usque in finem. Num dici illustrius aliquid pro per-* petua Ecclesiae innocentia potest ? — Consonat princeps discipulorum illius, Philippus Melanchtori, magistro et do« etior, et moderatior multo. Hic (Tom. i. inter op. Luth, pag. m. 488-) inquit: Ecclesiam visibilem, esse coetum San~ ctorum, cui multi hypocritae admixti sunt, de vera tamen doctrina consentientes; habens externas notas, professionem purae doctrinae, et legitimum usum Sacramentorum. •— Ita videmus , Ecclesiam eandem, et de gravissimis reatibus damnatam, et absolutam, ut innocentem! * * Pugnam hanc, esse atrocem, nemo non infelligit. Cae- terűm Jubentes , tam apertam , ac solemnem innocentias conies-’ sionem, acceptamus, uti lethalem un. versae reformatae rei, ita veterem, Catholicae Ecclesiae Religionem, manifeste con­firmantem , omnemque illam doctrinarum molem , quae impi- issimis Religionibus nostris surrogatae sunt, condemnantem inz» pietatis', si enim im nota , ut necesse est, veritas manet de Ec­clesia, velut Sponsa Christi, et Filia Dei, semper omnipotenter conservata, 6? perseveranter Dei verbum audiente, ac confitente, nec unquam, a prcedicatione purce doffirince, legitimo usu Sacramen­torum, recedente, (§.) sequitur evidenter r immunem omnino ab atrocibus illis, ei objectis, Religionum abominationibus es­se; —■ sed e converso, in surrogatis illis evangelicis doctrinis, contineri reipsa illas abominationes , et impiissimas Religiones, nobis objectas. TSihil videt, qui id sequi non videt. —• Sequi­tur vero id tanto etiam magis, quod ibidem idem Reformator j de summa Propositionum, quae, in vicem abominationum tio* ßrarum , in novam Ecclesiam introductae sunt, adfnmate asse­veret ; .principales Evangelii articulos iia contineri, sine quibus G.2

Next

/
Thumbnails
Contents