Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

27 ad incredibilia quaeque credenda , per mentis inconstantiam praeparatos, esse oportuit, qui rem et suapte, et, ob adver­sas Dei promissiones incredibilem, credebant! — Alioquin, parte ex una fateri, Evangelium pure semper praedicari, (Aug. Conf, Art. 7.) parte vero ex alia , conservatas in praedicatione doctrinas , accusare impuritatis , et corruptionis, num concor­dat ? ** Omisso hic et modi, quo secundum Scripturae manu- ductionem Martinus nostras judicavit doctrinas, et unici illius discendae apostolicae veritatis principii, examine, ampliorem exposcente tractationem; illud duntaxat reformatoris istius principium tangam, quo haberi omnia, quae scripta non sunt, pro satanae additamentis jussit. Ita diserte tom. 2. de abrog. M ss. priv, p. m. 468. quod in scripturis non habetur, hoc satanae additamentum est. — Ibid, mox: quod e Scripturis autoritatem non habet, manifestissimum est, ex Diabolo esse. Atque princi­pium hoc (pag. 472.) retinendum praecipit, velut fundamentum inconcussum. Vide etiam tom. 5, ger. pag. 13. —• Ex amussi hujus principii plura e dogmatibus nostris, quae is videre in Scripturis non vult, tum, multa e saluberrimis Ecclesiae insti­tutis, referri, Martini consilio, ad diabolicas origines debent. Ego, tametsi multa occurrant in adversum, nihil dicam aliud, quam quod ipsum hoc principium suapte suggerit: Imo) Ecclesiam Jesu Christi, obrutam esse abominandis Religionibus, et idololatria, articulum is esse vult fundamenta­lem, super quo strui Evangelii renovationem oporteat. — Ubi vero haec metamorphosis scripta est ? — Si altum de illa Scri­pturae S. tacent, cujus nom additamentum est? — Sed do, ac­cidisse , quod narrat ; 2do) Lutherom resuscitatorem prostrati, et perditi Evange­lii esse, num e Scripturis authoritatem habet? cedo, testimo­nia ? Unde ergo haec praetensionis insolentia ortum habet ? 7>tio) Scripturam unicum discendae Religionis Christianae principium esse, demonstrari ex Scriptura ipsa haud posse, magno consensu docti quique Protestantes agnoscunt hodie, — aliunde, et non ex Scripturis, demonstrationis istius argu­menta arcessentes. Quas igitur origines habet hoc additamen­tum ? {to) Scripturae claritatem, tum, plenitudinem illius, probari e Scriptura ipsa haud posse, consentiunt jam iidem Protestajn- tes docti. Ex quo igitur est? hto) Doctrina Martini, de Papa Antichristo y omnium funda­mentalium articulorum fundamentalissimus est, adeo, ut, nisi hoc salvo, stare opus reformationis, omnium intelligentium Protestantium judicio, vix possit. —• At enim certum est, vix jam irv Protestantium medio inveniri, qui, rudibus et hirsutis»,

Next

/
Thumbnails
Contents