Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

21 obligationem, eujuseunque fidelis de religione judicium sequendi ? dimisso autem hac ex parte textuum iliorum sensu, quid, quod faveat, superest? — In Catholico Systemate duntaxat juri ilii, et obligationi singulorum locum esse , omnis intelligit, qui no­vit, ex hoc Systemate fidelibus singulis inde a prima aetate regulam firmam et certam, e Sywbolicis sumptam institutionibus, praesto esse, ex cujus amussi quosvis doctrinarum praedicato­res judicandi jus, sique ab ea devient, velut errantes rejicien­di, Obligationem habeant. — Regulam , huic persimilem, pri­mis fidelibus, de quibus loquuntur Scripturae, praesto fuisse, ex Apostolorum acceptam praedicatione, atque ad hanc in sedu­ctionum periculis respicere jussos esse, evidentius est, quam ut demonstratione opus sit. 5. io. Actam summo aestu et odio. Quodsi illud juris ac libertatis singulorum principium suapte indole periculosum Religioni est, tunc praesertim, si fidelis aliquis (§. praec.) superbius nonnihil suis fidere cogitationibus, — sapere supra omnes retro Christianos, — urgereque universos ad officium, id est, ad recipien­das prompte sententias suas ceu totidem divinas veritates, incipiat, hocque pacto, velut dato classico, alios quoque, aecjue fideles , ad audendum idem excitet; — quanto in­de majus Religioni eidem discrimen verendum, si prae­terea cogitationes illae non a pacata meditatione, nec a veri studio profectae essent, verum a concitata aestu pas­sione et odio ? — Atqui is reipsa fuit actae reformationis modus! — quo teste? Reformatore ipso; ut enim reale illud taceam testimonium, quod prostat in operibus illius, plenis summo aestu, livore, et ira; * — quid lucri Re­ligio, cujus anima Charitas est, inde exspectet, ubi fixum est, invertenda Religione id agere, quidquid displicetpa- pistis et Papae? ** Frustra in tam atro formandae religio­nis motivo quaeras sollicitudinem et amorem veri! — Sed, ne, veritatis cura actam rem esse, credere quis possit, cavit'affatim actor ipse, cum declaravit aperte, agere se, agcndumque esse odio papistarum et Papae ! *** * Speciminis causa, provoco leclorem Christianum vel ad ea illius opera legenda, quae , quia primis turbarum annis , pro­inde mitius , scripta sunt, de incredibili posteriorum ejus s.cri-

Next

/
Thumbnails
Contents