Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

S. 4. Fundamentum sensus neoterici. Quis igitur hujus dogmatis sensus neoterico sapien- tum generi placet ? is, quem edisseruit Becherus; (§, 1.*) quo nempe unicae illius verae , atque unice salvificae Re­ligionis, huicque connexae salutis, omnes aut iere omnes, tametsi dissentientes invicem, Christiani coetus, partici­pes fiant. * -— Suggessit hoc, dissentientes quoque in sa­lutis communionem admittendi, consilium, impossibilitas consensionis praesertim, seu exundans in medio Protestan- tium dissensio , destituta remedio. * Hanc participatae salutis gratiam in principio inter oppido paucos, eosdemque tenuibus doctrinarum differentiis distinctos, ac fere ejusdem originis, seu sui tantum generis Christianos coetus, dispensatam fuisse, certum est; — brevi attamen, de­ficiente certa figendi limitis regula, fieri participationis progres­siones usque eo, donec tandem ultra Christianae Religionis fi­nes procederent. Haec incrementa jam in Bechero quoque sunt conspicua, sed et in plerisque aliis, participationem probantibus. §. 5. Jactum in sic dicta Reformatione. Non dissentire necessario, qui non consentiunt, nec proinde eam consensionis impossibilitatem absolutam es­se , et suapte, et experientia certum est. Erant, qui aetate Apostolica a concordi Apostolorum doctrina dis­sentirent, alii in toto, in parte alii; num seu illi, seu hi necessario? haud certe; alioquin enim nec illos, (incredu­los) ob dissensum condemnandos, nec istos, (haereticos) velut proprio damnatos judicio , vitandos , Apostoli do­cuissent. Consentire nempe utrique, quia aptum ac suf­ficiens ad consentiendum fuit medium praesto, et poterant, et debebant. Quia vero haec 'et de illis condemnandis, si praedicato sibi Evangelio non crederfent, et de his, si a recepto dissentirent in parte, ceu proprio damnatis ju­dicio vitandis, regula, mansura ad saeculi consummatio*- nem usque, scripturis testibus , fuit; sequitur, provisum quoque divinitus esse, ne unquam aptum atque sufficiens ad habendam in Religione consensionem medium deesset,

Next

/
Thumbnails
Contents