Krammer Ferenc: Fragmentum primum isagogicum de religione et Ecclesia Catholica, sola salvifica, et de neotericae catholicitatis originibus (Posonii, 1824) - 10.225

A . * .Ay. 11 v y i/f ” * A . 7 j IVon potest arbor bona malos fructus facere; neque arbor ma­la ionos fructus facere. Math. 7. 18. Mirari satis nequeo tantam quorundam hominum vaesaniam, tantam excoecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi li­bidinem , ut contenti non sint tradita semel, et accepta antiquitus credendi regula; sed nova et nova in diem quaerant, semperque aliquid gestiant religioni addere, mutare, detrahere; quasi non coe­leste dogma sit, quod semct revelatum esse sufficiat: sed terrena institutio, quae aliter perfici, 7usi assidua emendatione, immo po­tius reprehensione, non possit; cum Divina clament oracula: ne transferas terminos, quos posuerunt Patres tui; (Prov. 22.) et: 0 Timothee! depositum custodi. (1. Tixn. 6.) Vincent* Lirin. Commonit, l. p, 217. edit. Tyr,

Next

/
Thumbnails
Contents