Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

Domus correctoreae, vel graviore adhuc , imo pro ra­tione delicti mortis etiam poena plexum iri. Poena si­mili Refractariorum talium Fautores quoque inomisse mansura. Non absimiliter Caehalistae eo obstringuntur, ut in­ter se pacati sint, seniores junioribus bono exemplo praeeant, non secus Sodales Gaetui, et Magistris suis debitam paritionem praestent, porro ut objecta Caetum respicientia quiete sine omni vociferatione et secundum Justitiam pertractent, omnes demum Excessus, Puxas , ac Inconvenientias, scandalaque solerter praecaveant. Ne autem hujusmodi transgressiones impunes ma­neant, Caetui admittitur, quo Objecta, opificium ipsum et servandum bonum ordinem stricte concernentia, ipse, ast solum in trimestralibus, aut extraordinariis Congressibus praesente semper Caehae Commissario di­judicare, et Transgressores punire possit, ita tamen ut poena qualitati delicti commensurata sit, et mulcta pecuniaria nunquam 2flnos exsuperet, respectivis Parti­bus ceteroquin omnem in casum Recursu, ad localem Jurisdictionem aut altiora Dicasteria ratione ulterioris discussionis et adferendae pro re nata medelae forman­do, in salvo relicto. Neque ullus propterea, quodnefors instantionaliter seu ad localem Jurisdictionem, sive ad Consilium Lo- comtenentiale Piegium recurrerit, per Caetum puniri, aut quapiam injuria adfici poterit, dummodo Recursu suo primae Instantiae Forum non praetereat. Si quis in Caetu talis delicti reus argueretur, cujus dijudicatio Caetui non competit, eotum Caehae Magi­ster Delictum idmodi locali Magistratui aut Jurisdictio­ni illico remonstrandum habebit. Cum vero omnis bene coordinatae societatis prin­cipalis scopus timor, et cultus DEI esse debeat, cuncti Magistri et Sodales R. Catholici erga praemissam ordi­natam Indicationem ad audiendum, quod in Ecclesia Parochiali Expensis Caehalibus celebrabitur, Sacrum trimestrale, seu quatvor Temporum, condecenti Vesti­tu induti comparere tenebuntur. Ille Magister, autSo- dalis, qui sine sufficiente vel indicata praevie Caehae Magistro causa: post Evangelium veniret, velnefors plane emaneret, in primo casu Magister 20 xris Soda­8<> 1813.

Next

/
Thumbnails
Contents