Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

gistro , qui Tyronem e Tyrocinio educit, obvenienlem Ratam bonificabit. Articulus VI. Determinatio pecuniae Tyrocinialis, si quae per Magistrum a Tyrone praetenderetur, Judicio Caeliae Commissarii aut localis Jurisdictionis relinquitur, nun­quam Iamen20 fl. exsuperet. Caeterum quilibet Magi­ster peculiari curae sibi habeat, ut Tyro suus breve in­tra tempus ad eum ponatur statum, quo victum suum medio laboris promereri valeat, si autem quispiam Tyronum pecuniae Tyrocinialis dependendae incapax foret, Magister ex adverso eum ob capacitatem, et alias bonas qualitates recipere tamen vellet, in casu hoc ejusmodi Juvenis uno anno diutius, si id nefors Magi­ster talis exegerit, apud eum poterit relinqui, ut ra­tione hac eidem pecunia tyrocinialis in parte bonifi- cetur. Articulus VII. Si Magister decedens Tyronem relinqueret, qui annos Tyrocinii plene adhuc non explevit, incumbet Caetui mox investigare, et perpendere, num idem a- pud Viduam, si haec opificium continuaverit, relin­qui possit, aut potius alteri cuipiam Magistro tradi de­beat, poterunt autem Tyrones idmodi apud Viduas bo­no Sodale, qui opificio praeesse debebit (vulgo führet) provisas relinqui; ante exactum nihilominus Tyrocinium talis Tyro secundum opificii consveludi- nem seu 14 Diebus seu 4 Septimanis, aut vero recepto more etiam quadrante anni, apud Caeliae aut alium Ma­gistrum pro complemento Tyrocinii servire obligabitur, verum tamen Tyrocinialis pecunia tota Viduae cedet. Articulus VIII. Si Tyro praescriptos Tyrocinii annos rite expleve­rit, nullaque contra eum fundata reflexio subversetur, non modo poterit, sed debebit etiam idem erga deposi­tionem elibertalionalis pecuniae, quae tamen Taxam rssumptionis in Tyronem, ut pole 1 flor. 50 xros. nun­quam exsuperet, coram aperta Caeliali Arca, missis quibusvis hactenus observari solitis incongruis Cerimo­70 1813.

Next

/
Thumbnails
Contents