Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
1813. narum, divendere licitum est, non obstante dispositione articuli in ordine 55li> in salvo relictis Caeterum, cum e combinatis omnibus, praesente in merito Consilio Locumlenentiali Regio submissis, abinde vero altissimo Loco substratis, Relationibus appareat: quod aliquae Regni Jurisdictiones erga iteratas licet, et pressiores Consilii Locumtenentialis Regii ad- ursiones, nullas plane desuper praestiterint Relationes ; aliae e contra Relationes equidem praestiterint, quin tamen seu Privilegia idmodi antiqua,-in sui gremio ne- fors praeexistentia, submisissent; sive adminus — a paritate nonnullarum paucarum brevem fecissent mentionem : quod nullae in earundem gremio Caehae praeexistant; ac denique nonnullae illarum etiam, equarum gremio antiqua idmodi Privilegia Caehalia isthuc perlata sunt, haec, in paribus tantum transmiserint; ut adeo justum subversetur dubium: an reipsa omnia haec Privilegia collecta et substrata sint? Hinc omnibus et singulis idgenus Privilegiis, quae ubi ubi locorum adhuc praeexisterent, pro suapte cessantibus , et invigorosis hisce declaratis, — cunctis Regni Jurisdictionibus in id iiiiendendum esse, ut singula, pro nova expeditione Privilegii semet insinuatura, Caeha — praevie eatenus audiatur; et per respectivum Commis- sarium, aut Magistratualem Deputationem investigetur: utrum antiquum Privilegium suum, Concessionem, aut Statuta et Articulos jam tradiderit, vel adhuc nefors prae manibus habeat? — Cujusmodi Investigationis, praevia in conformitate peractae, in facienda intuitu formandi talis, quod novam Privilegii expeditionem cupit, petiti, Repraesentatione meminisse; casu que in posteriore reperta, ac recipienda talia Privilegia, Concessiones, Statuta, et Articulos — Repraesentationi accludere, oportebit. — Quantum autem ad Judaeos, qualemve in quaestionato negotio circa hos observandam normam, attinet? — Regni Jurisdictiones ad tenores Benignae Resolutionis Anni 181l\ inviantur; vi cujus Judaei in illis Locis, ubi ante conditum Articulum Anni 179^ favores , per Benignam Resolutionem Regiam Anni 1783. iisdem concessos, effective obtinuerunt, juxta attactam novellarem Legem, in usu, quem adepti sunt, relinquendi 64