Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

1811. 1-ma Maji J\ro. 12111. — Cum e factis non­nullarum Jurisdictionum Recursibus intellexerit Regium JLocumtenentiale Consilium : omnem ad emporium suum commeatum ab aliquo inde tempore intercidisse, hebdomadariasqueNundinas suas minus frequentari coe­pisse, indeque gremiale Publicum suum in non levem comparandorum primae necessitatis articulorum per­plexitatem adductum esse; id vero ab eo imprimis re­petendum videatur, quod Comitatus — quibus Lex re­rum venalium, Mechanicorum item, et Opificum, ac Lanionum, limitandi Jus tribuit — in defigenda Limi­tatione, nec praemissa debita cum vicinis Jurisdictio­nibus cointelligentia, nec aequa ratione, procedant. Alii enim omnia Naturae etiam producta, ut sunt: fru­ges , pecora , pecudes, caeteraque; alii nonnulla so­lum, in quorum nempe limitandi usu hactenus prae­fuerunt,— et exhis alii plura, alii pauciora Limi­tationi subjicere, observantur. — Cum porro difformi- tatis hujus necessarium Consequens illud sit: quod lo­ca emporialia illorum Comitatuum, qui minus vena­libus rebus pretium praestituunt, minus frequententur, — defectuque articulorum primae etiam necessitatis labo­rent; — ut promananti ex hac dilformi agendi ratione malo huic quo meliori ratione occurratur, impeditus- que tantisper — cum non levi illarum, quas res con­tingit, Partium incommodo — commeatus restituatur; cunelae Regni Jurisdictiones ad sequentia imprimis ad­vertenda inviantur; etquidem: 1-mo Cum omnis Limitationis scopus non is sit: ut res quo leviori veniant pretio; sed, ut illi, qui articulos primae necessitatis peculiari sibi attributo Jure admi­nistrant, ut sunt: Laniones, Pistores, Smigmatores, aiiique, intra limites Justi et Aequi contineantur; ne quippe iidem, relate ad praestituendum pretium—cum parte ab una quivis articulos hos emere necessitalur, alia vero a parte Concursus Vendentium non sit — ad invicem condicere, atque ita enormia pretia, cum gra vi tenuioris cumprimis Sortis Incolarum praejudicio, exigere possint; necesse omnino est: ut Limitatio ho­rum Articulorum porro etiam maturo consilio — fota praevie cum vicinis Jurisdictionibus cointelligentia, pen­1811. 55

Next

/
Thumbnails
Contents