Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

infer actualis Caeliae Magister, nisi legalis contra eum exceptio subversaretur, semper primum locum obti­neat, candidet, ac ita demum novus Caehae Magister vel Vice-Magister pluralitate votorum, absque omni vociferatione, observataque debita modestia eligatur, et neoelecto Caehae Magistro Clavis Arcae resignetur. Hac occasione etiam Caehales Articuli publice relegen­di erunt. Articulas Quadragesimus Quarius. Arca Caehalis duplici ad minimum, vel triplici clavi provideri debet, quarum una Caehae Commissa- rio, altera Caehae Magistro, tertia vero Vice-Magistro Caehae, ubi talis praeexistit, resignanda veniet. Articulus Quadragesimus Quintus. Mulctae et contrabandales pecuniae per Caetum cum praescitu tamen, et Consensu concernentis Cae­halis Commissarii in Caehales necessitates, et prout jam in praecedaneis Articulis est declaratum, in subleva- men egenorum Magistrorum ac Sodalium cenvertenlur; si quid autem ultra remanserit, illud facta per Caetum locali Jurisdictioni propositione, secundum hujus de­terminationem ad pias causas , publica Instituta, et in adjutorium aliorum etiam pauperum impendetur. Articulus Qu ad r i g es i mus Sextus. Caehae Magister occasione cujusvis trimeslralis Congressus in praesentia Caehae Commissarii super per­ceptis et erogatis Caehalis Cassae pecuniis rationes red­dere tenebitur, cui tum, si hae pro adaequatis fuerint compertae, absolutionales Caehae nomine expediendae secus vero rationes tales pro re nata locali Jurisdictio­ni fine ulterioris decisionis per Caehae Commissarium exhibendae erunt. j4r t i c u lus Quadragesimus Septimus. Cum ordo rei id exigat, ut in negotiis, lotam Cae­liam communiter concernentibus, Correspondentiae cum aliorum locorum Caehisj cum praescitu et sub nomine totius Caehae in concreto ducantur, licitum 280

Next

/
Thumbnails
Contents