Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
271 Articulus Vigesimus Primus* De Magisterio in genere. Sodalis , terminata praescripta Peregrinatione, ad Magisterium aspirans, si hoc extra locum Tyrocinii consequi vult, debet primo Attestatum a Caelu, cui incorporari desiderat, super proposito suo sibi procurare, tum erga hujus remonslrationem ex Arca Caehali illius loci, ubi Tyrocinium subivit, Testimonium Originis suae et Literas elibertationales in Authographo excipere, et ad Arcam Caeliae, cui nomen suum inseri cupit, deponere; si autem subditus esset, et in alio, non eidem Dominio subdito Loco, ad Magisterium aspiraret, tunc etiam Dimissorialibus, omnem vero in casum legitimo Documento super peracta Peregrinatione provisus esse debet, atque cum his apud congregatum Cae- tum semet decenter insinuare, a locali Magistratu Con- civilitatem expetere, conditionatamque hujus apromis- sionem Caehae Magistris et Senioribus remonstare, si vero in subdilali Loco Magister et Civis fieri vellet, Consensum dominalem exoperari tenebitur. Articulus Vi g e si mu s Sec und us. Esto autem confectio Paradigmatis ad consequendum Magisterium prorsus necessaria sit, et ab hac seu per Caeliam , sive per localem Magistratum nemo Sodalium dispensari queat; cum interim ejpsmodi etiam particulares circumstantiae, et gravia rationum momenta subversari possint, ut Sodalis caeteroquin in Arte aprime edoctus, et requisitis qualitatibus praeditus ob debilitatum medio tempore oculorum visum, aut pectoris affectiones, vel alias etiam non culpa ejus emergentes fatalitates , Paradigma, praesertim tale, ad quod major virium intensio praerequiritur, citra majus valetudinis suae discrimen non amplius conficere valeat; hinc in tali quovis extraordinario casu Instahtiae Sodalium pro sui dispensatione a confectione Paradigmatis recurrentium per concernentes Jurisdictiones cum genuina subversantium circumstantiarum deductione dirigenti Politico Dicasterio substerni, oblentaque ab hoc lacultate