Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206

2G7 Politico Dicasterio substernere, cui unice facultas con­cedendae ejusmodi Dispensationis delata est. Art i culus Duodecimus. Sodalis peregrinans mox post adventum suum ad condescensionis locum C^crberg) divertere, ubi tamen talis non praeexistit, ad minus statim sequente die apud Coeliae Magistrum, si vero nec hic existeret, apud Goehae Seniorem semet insinuare , laboremque expe­tere, et oblatam conditionem absque tergiversatione adire; prius autem authenticas Copias Literarum Ori­ginis suae Baptismalium, item elibertationalium e Joco Tyrocinii, et Libellum peregrinatorium ad Arcam Coe- halem pro conservatione deponere, ac in eadem eo us­que, donec ibi moratus fuerit, relinquere obligabitur, si nihilominus Conditionem haud inveniret, tunc Coetus Magister, aut eo non praeexistente Magistrorum Senior in Libro peregrinatorio gratis adnotare tenebitur, quod nullus Magistrorum fuerit, qui Sodale eguisset, e con­tra tali Sodali, qui in loco, ubi laborem invenit, semet loto tempore bene, ac probe gessit, dum peregrinatio­nem, edictione Magistro suo juxta Statuta sequentis Ar­ticuli debile facta, impetratoque a concernente Juris­dictione indultu, ac proinde nulla suspicione patrati delicti, aut excessus in eundem recidente, debitisque, et omnibus nefors contra ipsum formandis praetensioni- bus complanatis, continuare, et alibi laborem quaerere voluerit, non tantum depositae Copiae Baptismalium et elibertationalium Literarum extradandae sunt, sed ipse quoque Liber peregrinatorius restituendus est; in reli­quo autem relate ad inserendam fato Libello peregri- nalorio recognitionem super exacto per Sodalem ser­vitii tempore, ac pro re nata testata in Opificio dex­teritate, zelo, et moralitate, juxta tenores Circularium Ordinum per dirigens R.egni Dicasterium cunctis Juris­dictionibus separatas Portas habentibus sub dato 14 ae Aprilis 1829. Nro. 10492, intimatorum , proceden­dum erit. Arti culus Decimus Tertius. Nemini Sodalium citra sonticam et sullicienlcm cau­sam, per Jurisdictionem cognoscendam, Magistrum

Next

/
Thumbnails
Contents