Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
264 Articulus Q u i n t it s. Quod si autem Tyro causam haberet, Magistrum suum deserendi, potest hanc absque eo, quin prius profugiat, Coehae Magistro, vel Commissario seu ipse, seu per suum Caventem proponere, ad quod illi causam' debite investigabunt, ac querulantem pro comperta realitate alteri Magisto fine explendi Tyrocinii restantis tradi facient. Si vero prior Magister pecuniam pro Ty- rocinio dependi solitam jam ex integro percepisset, alteri Magistro, qui Tyronem e Tyrocinio educit, obvenientem Ratam bonificabit. Articulus Sextus. Determinatio pecuniae tyrocinialis, si quae per Magistrum a Tyrone praetenderetur, judicio Coehae Com- missarii, aut localis Jurisdictionis relinquitur, nunquam tamen Viginti florenos exsuperet. Caeterum quilibet Magister peculiari curae sibi habeat, ut Tyro suus breve intra tempus ad eum ponatur statum, quo victum suum medio laboris promereri valeat. Articulus Septimus. Si Magister decedens Tyronem relinqueret, qui annos Tyrocinii plene adhuc non explevit , incumbet Coetui, mox investigare et perpendere, numidem apud Viduam, si haec Opificium continuaverit, relinqui possit, aut potius alteri cuipiam Magistro tradi debeat. Poterunt autem Tyrones idmodi apud Viduas, bono Sodale, qui Opificio praeesse debebit (vulgo SÖecffiifrcec) provisas relinqui; ante exactum nihilominus Tyrocini- um talis Tyro secundum Opificii consvetudinem - - apud Coehae aut alium Magistrum pro complemento Tyrocinii servire obligabitur; verum tamen tyrocinialis pecunia tota Viduae cedet. Articulus Octavus. Si Tyro praescriptos Tyrocinii Annos rite expleverit, nullaque contra eum fundata reflexio subversetur, non modo poterit, sed debebit etiam idem erga depositionem elibertationalis pecuniae, quae tamen Taxam assumptionis in Tyronem, utpote (Huc inseritur Taxa pro elibertatione Tyronis defixa.)