Kassics Ignácz: Extractus benignarum resolutionum regiarum ... (Viennae, 1835) - 10.206
dimissorum, et ex incidenti novissimae B. Resolutionis Regiae, sequentia adhuc intimantur; quod, cum ab« usus hi, per iteratas ex parte Caesareo-Regiorum Di* casteriorum Aulicorum, etiam apud Germanicarum Haereditariarum Provinciarum Jurisdictiones, factas Dispositiones, — sublati habeantur, et ne a modo in posterum continuentur; ordinatum et sancitum sit; et quidem : quoad Sodales, ne hi ubicunque locorum , sub quocunque praetextu, amplius seu gluten coriarium sibi appropriare, seu praegravem molestamque occasione peregrinationis apud Magistros Opificii sui provisionem requirere praesumant; sed se, ad normam in aliis Caetibus vigentem, ad sua contubernialia Hospitia peregre adventantes conferant, ibidemque suo modo applicationem sui operiantur. Secus enim contravenientes poenae Aresti domestici, aut pro re nata Amandationis etiam, plectentur. — Magistri autem, sub stricto responsionis et pro exigentia adjunctorum poenae etiam onere, teneantur omnem praemissis Ordinibus obedientiam , observantiamque exhibere, Sodales vero, excessum attentantes, harum Altissimarum Dispositionum commonere, neque se unquam conniventiae reos efficere. Hinc, ad obtinendam pernecessariam uniformitatem, et assequendum praeconceptum salutarem scopum, Jurisdictiones non modo id generatim: ut altis- simae hujus Ordinationis in gremio quoque sui effectus omnimode procuretur ; peculiari curae sibi habiturae, sed et in specie strenuam vigilantiam et attentionem adhibiturae sunt: ut, ubi similes noxios abusus vigere, vel irrepere velle observaretur, illi e vestigio energi- cis quoque ac efficacibus mediis reprimantur et sufferantur. 1827. Észt. Sz. Iván - hava' \Q-kén Sz. 16353. —- Még 1824. Észt. October’ 26-káról 26974. Szám alatt költ azon rendszabályos Körlevélnek következésiben , melly szerint eltöröltetni rendeltettek a’ Tímárok, és Ir- Iiászok Oagy is Tabakok) Czéheiknél divatozó abbéli viszszaélések; hogy, a’felsöbbi Rendelések’ellenére , a’ bőrökről lemetélt részetskékböl a’ nevezett Gzéh Legényei enyvel készítenek, a1 vándorlásból megérkező Legényekkel pedig iszákoskodnak; újabban erkezett 252 1827.