Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tura. Demum hom. 15. ait: Scriptum efl enimt Qui sanctificat et sanctificatur, e# uno sunt: Hebr.v. ii. et: Gloriam, 7^0/72 dedifii mihi, <?e- <A' fii. Jo. 17. 22. Ubi verba Christi D. et epistolae ad hebrceos una phrasi allegat: Scriptum efi. Pari ratione adducit Apocalypsis C. 17. 14. hisce: Scri­ptum enim efi: Rex regnantium, er Dominus dominantium. 210. Etiam in cseteris opusculis suis Libros deu- terocanonicos velut Divinam Scripturam celebrat. Sic L. de Libert, mentis n. 4. ait: Audi quoque Scripturam dicentem: Omni cufiodia serva cor tuum. Prov. 4. 23. Et perversas cogitationes sepa­rare a Deo, rursus disce a Divina id docente Scriptura. Istud Divina docet Scriptura Sapien­tiae i. 3. Ibidem n. 3« scribit: Filii ait Scriptura9 accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem etc. Ecclesiastici 2. 1. Et L. de Charit, eleganter inquit: Animce spiritualiter lo­cupletatae , quantum in ipsis efi, pauperes sibi videntur juxta Divinam Scripturam: Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc si­tient. Ecclesiastici 24. 29. Dicta isthic quicunque paulisper expenderit, perspiciet, priscos cum Chri­sto D. Apostolis atque Evangelistis idem designasse phrasibus: Scriptura , et Divina Scriptura, et Scriptum efi. n. 3q—42* Denique S. Macarius L. de Libert, mentis n. 27. scripserat: Sed et Divinus Petrus ait: Et vos habentes Propheticum sermor nem ; cui, bene facitis, attendentes, etc. quaesunt in secunda S. Petri ep. C. 1. 29. 211. S. Pacianus Rarcilonensis E. circa A. 372. ep. 3. n. 9. scripserat: Cum Scriptum sit: Doli adjicere peccatum; ne quid tibi deterius contin­gat ; et adhuc : Assidue peccanti non misereor. Quod sumtum est ex Ecclesiafiici C. 12. 3. sicut et istud e C. 34- 3o. Qui baptisatur a mortuo — ni­hil proficit, quod allegat n. 22. Priusque n. 3. scri­psit: Sicut Apofiolus dicit: Hxc autem in figu­ra contingebant illis. — Et iterum : Quot omnia 91

Next

/
Thumbnails
Contents