Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
5*. Judas epistola; suae v. 14. Ibidem S. Cyrillus n. 22. prosequitur: Lucidae Crucis signum Regem praecedit, demonfirans eum, qui prius crucifixus fuit ; ut videntes , qui antea eum pupugerunt deplorent tribus contra tribus. Haec sumta sunt ex -Apocalypsi C. 1. 7. Iterato quoque Christum D. nuncupat Leonem ae tribu Juda ex Apocalypseos C. 5. 5. Demum Cat. 1. ait: Non corruptibile sed spirituale accipis armorum genus : in intelligi- bilem deinceps. Paradisum insereris: novum nomen accipis. Hoc dicit ex Apoc, 2. v. 7. et 17. 190. Nullatenus porro opitulatur acatholicis, quod S. Cyrillus Cat. 4* de io dogmatibus n. 3-5. in Canone non recensuerit plerosque deuterocanonicos Libros; siquidem, iit nunc percepimus, eosdem iit Divinitus inspiratos allegayerit. Illicque solum agit de libris, quos a suis fidelibus legi praecipit; dicit quippe de V. T. Lege Libros duos et viginti: ni- hilque cum apocryphis habeto commune: eos solos studiose meditare et versa , quos etiam in Ecclesia NB. cum certa fiducia legimus. Multo prudentiores et religiosiores te erant Apoftoli et veteres Episcopi, Ecclesiae Rectores, qui eos tradidere : nimirum indubia prorsusque consona traditione, ut Libri illi in Ecclesia, certa cum fiducia legerentur. Relatoque illic Canone, cui ingratiis Judaeorum et acatholicorum inseruit Baruch cum epi- fiola Jeremice nonnullosque N. T. deuterocanonicos, concludit: Reliqua vero omnia extra (Canonem) ponito in secundum ev devregco (videlicet S. Librorum ordinem) et quaecunque in Ecclesiis non leguntur, illa neque privatim legas, sicut jam audifli. 191. Ex his liquet 1) S. Cyrilli scopum isthic fuisse : ut fideles privatim non alios legerent Libros , quam qui ipsis in Ecclesia lecti explicabantur; ne Prophetiam, seu explanationem Scripturae propria interpretatione facerent non sine fidei salutisque periculo : prout vetuit S. Petrus 2. C. 1.20. Liquet 2) S. Cyrillum Libros illos, quos ille saepius ut Divinitus inspiratos allegaverat, quamvis extra F 2 83