Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ctaverint a Deo mitti Prophetam (prout i. Mach, 4. 46.) qui illorum fidem redderet indubiam. Ad istorum classem spectarunt deuterocanonici V. T. Libri, quos a N. T. Prophetis , seu Apostolis probatos fuisse in- telligemus. — Maimonides quoque celebris Rabbi distinxit hagiographa duplicis generis, priora per Ruach Hakkadosch seu per Spiritum S. inspirata, posteriora per Bathkol seu per Filiam Vocis, Divinae videlicet dictata. L. More Nevochim, Ideoque non potuit dubitare, alteram quoque librorum classem esse sancte scriptam seu Hagiographam. — De uno secunder istius classis , et secundum Jose- phum suspenses apud Judaeos auctoritatis Libro Judith, S. Hieronymus Prcefat. in Judith testatur: Apud Judaeos liber Judith inter Hagiographa legitur, cujus auctoritas ad roboranda illa , quae in contentionem veniunt, minus idonea judicatur. Quia nimirum apud Judaeos, teste Josepho, libris hagiographis quidem, sed necdum a Propheta aliquo probatis, non est eadem habita fides, quae jam probatis : suspensaque manebat illorum auctoritatis certitudo ad Prophet* alicujus adventum. — Si Hieronymus, prout nonnulli contra Vetustissimorum Codicum consensum praetendunt, scripsisset: Apud Judaeos liber Judith inter Apocrypha legitur; subdere debuisset: cujus auctoritas aci roboranda illa, quae in contentionem veniunt, nullatenus omnino idonea judicatur. Apud Judaeos namque libris eo sensu apocryphis, ut nec approbati jam a Prophetis essent, nec sperarentur approbandi, nulla prorsus fuerat auctoritas ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt. — Incassum etiam nituntur aliqui, ad Christianos detorquere posteriora S. Hieronymi verba , quasi dicere voluisset , apud Christianos minus idoneam judicari auctoritatem libri Judith ad roboranda illa, quce in contentionem veniunt. Etenim S. Hieronymus his verbis immediate praemisit: Apud Judaeos liber Judith etc. pariterque immediate subjunxit: Chaldaeo tamen sermone conscripta inter historias conputatur, 9