Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
scopi adlaissc feruntur. Nec pauci dubitant: num omnes 5g. Canones, huic Concilio passim assignati, in eodem fuerint editi, vel potius plurium Synodorum Canones fuerint a minus perito aliquo collectore sub Laodiceni Concilii nomine congesti. Ex his 6g um Canonem esse prorsus supposition! multis contendit CI. Vir Spittler in Dissert, edita Bremas 1777. At ejusmodi qutestionibus dirimendis hic vacare nec lubet, nec interest; ad prassentem namque rem satis est, adtributum Concilio Laodic. Canonem 5g. rite intelligere, qui sic praecipit: Non oportet Psalmos, ab idiotis conpositos, et vulgäres, in Ecclesiis dici, neque libros, qui sunt extra Canonem, legere, nisi solos Canonicos N. et P*. Te- flamenti. Qucz autem oporteat legi, et in auctoritatem recipi hatc sunt: Genesis, Exodus, Leviticus etc. Absunt autem ab hoc Catalogo e V. T. Tobias, Judith, Sapientia, Ecclesiafiicus, Ma- chabati , et e N. T. Apocalypsis. Hoc est praecipuum monumentum nobis adversantium, quia pro Synodali habetur declaratione. 174. Verum ex hoc Canone nihil amplius posset elici, quam deuterocanonicos Libros fuisse extra Canonem Ecclesiarum Phrygias, harumque Episcopos statuisse solos Canonicos Libros esse suis in Ecclesiis legendos; ne forsan offensioni aut etiam contentioni occasio praeberetur apud hos, qui de cas- terorum Librorum auctoritate necdum essent satis convicti. Non magis autem possunt acatholici inde elicere : nullos e Concilii Laodiceni Episcopis, Libros deuterocanonicos pro Divinitus inspiratis habuisse: quam evincere queant, cunctos jam memoratos adhucque memorandos Patres pro Divinis non habuisse Libros deuterocanonicos; quamvis isti in plu- Timorum illorum Ecclesiis extra Canonem essent. Imo sicut de conpluribus Patribus jam perhibuimus: ita de Laodicenis Episcopis quoque perhiberemus, etiam ab istis prout ab illis , Libros extra Canonem Ecclesiarum suarum existentes , pro Divinis habitos fuisse; si Laodicenorum Episcoporum ope77