Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
% se Natura participem , út B. Apofiolus Petrus in ep'rfiola sua altera ait. nempe C. i. v. 4* i53. Ex his satis patet, S. Hilarium deutero canonicos utriusque T. Libros tamquam Divinitus inspiratos crebro allegasse , eisque ad firmanda dogmata usum fuifse, quod solum in prfesenti inquirimus. Porro nos minime ferit, quod is Prologo in Ps. n. i5. relato a se hebraorum Canoni non inseruerit deuterocanonicos V. T. Libros. Quod vero illic solummodo hebraorum Canonem exhibere voluerit, patet e praemissis, e concomitantibus ac consequentibus. Praemisso enim , quod Judaei concepto studio Psalmum 128. in 22 octoades partiantur ser eundum 22 alphabethi sui litteras, subdit: Et ea causa efi, ut in 22 Libros Lex Teftamenti Veteris deputetur, ut cum litterarum numero convenirent ; (Haec vana erga 22 hebraeas litteras in statuendo S. Librorum Canone observantia est utique Judaorum, non vero Christianorum) Qui ita secundum traditiones veterum deputantur, ut Moysi sint Libri quinque f —-------ut viginti et duum Librorum numerum consumment. Quibusdam autem visum efiy additis Tobia et Judith etc. quae mox recitamus. Quis non videat, S, Hilarium isto in textu praecise Judaorum Canonem recitandi propositum habuisse; quin ex eo liceat decernere: quemnam ipse cum Ecclesia sua Pictaviensi tenuerit S. Librorum Canonem. Prorsus autem falso inde argueretur, deuterocanonicos V. T. Libros ab illo pro Divinitus inspiratis habitos non fuisse; adversum enim legimus a n. 149 usque IŐ4- Ex eo autem , quod post relatum hefrrao- rum Canonem immediate addat: Quibusdam autem visum efi, additis Tobia et Judith, 24. Libros secundum numerum gracarum Litterarum connumerare, videlicet in Canone, de quo loquitur; conjicere licet, nonnullos Judaeos gracifsantes in Canone suo habuisse Libros Tobia ac Judith : nec alienos fuisse ab Ecclesiaflico , testante S. Hi- lario: Apud Gracos atque hebraos Sapiemia Si-