Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Scriptura dicit Apoc, 2. §. Item n. 17. inquit: Jo­annes autem manifestius et de die Judicii et de Consummatione saeculi declarat dicens: Et cum aperuifset sextum sigillum, ecce terrae motus, etc. Apoc. 6. ist — 7. Item in eadem Apocalypsi hoc quoque dicit sibi revelatum'. Vidi, inquit, thronum magnum, et candidum sedentem super, eum etc. Apoc. 20. 11 — 3. Ubi Apocalypsim et a Joanne scriptam, et a Deo revelatam fuisse profi­tetur. Ibidem n. 16. etiam S. Judas Epistolam Divi­nae Scriptura? accenset hac phrasi: Scriptum est: Ecce venit cum multis millibus nunciorum suo­rum facere Judicium de omnibus etc. Juda? 14. II6. S. Dionysius Alexandr. E. circa A. s>58. (2pud Euseb. H. L. 6. C. 40* et L. 7. c. 41.) Tobioe Librum ep. ad German, accenset S. Scripturae di­cens : Arcanum quidem regis occultare, iit ait Scriptura , laudandum est, Dei autem opera praedicare if gloriosum. Hoc ait Scriptura Tobiae C. 12. 7. Item apud Euseb. Z. 7• C. 1. scripserat Dionysius ep. ad Hermámon, de Apocalypsi: Joan- ni quoque similiter revelatum est, ait enim: Et datum est illi os loquens magna et inpia, Apoc. i3. 5. Apud eundem L. 7. C. 24 — 5. ait Diony­sius n. 4« de eadem Apocalypsi: Absoluta demum universa praedictione sua Propheta beatos pronun- ciat tum eos, qui eam servaverint, tum seipsum. Beatus, inquit, qui servaverit verba Prophetice libri hujus , et ego ipse Joannes, qui haec vidi et audivi. Joanneni igitur hunc vocari, et librum a Joanne scriptum efse non inficior ; fateor enim sancti cujusdam et Divino Spiritu afflati viri id opus efse. Sed hunc ipsum efse Apostolum —haud facile concesserim. Apocalypsim itaque esse Pro­phetae, et Divino spiritu afflati viri opus, profi­tetur ob traditionis concentum; cum, inquit n. 3. multi e Fratribus eum (Librum) magni faciant. Num vero Joannis Apostoli sit, ambigendi occasio­nem sumsit ex eo, quod Apocalypsis admodum ob­scurior esset stiloque inferior Evangelio Joannis: et *4

Next

/
Thumbnails
Contents