Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
n. Joannis, putaverat S. Cyprianum, laudata n. 106, verba proferentem , respexisse ad versum 8. Joannis ; hunc ideoque et S. Cyprianum , secundum S. Augustini allegoriam explicuit. L. 1. in Defens. 3. Ca- pitul. C. 4* Multis tamen in Africanis Codicibus adfuisse memoratum versum 7. satis intelligimus ex eo, quod A. 484* Africani, nonnullique Italise Episcopi, simul 461. sub Eugenii prtesidio Carthagine considentes, in data ad Hunnericum Arianum Regem Fidei profefsione scripserint: Et ut adhuc luce clarius unius Divinitatis efse cum Patre et Filio Spiritum S. doceamus, Joannis Evangelista, testimonio conprobatur; ait namque'. Tres sunt, qui testimonium perhibent in Calo, Pater, Verbum et Spiritus S. et hi tres unum sunt. Ita testatur Victor Vitensis L. 3. de Persee. Vandal. Sed de hoc v. 7. alias plura, n. 320. — no. Denique quod S. Cyprianus conpluresque alii Patres non omnium V. ac N. T. deuterocano- nicorum Librorum faciant mentionem, sicui ex eo conjicere placeat, libros istos ab eis ignoratos vel spretos fuisse, cogetur id ipsum admittere etiam de quibusdam protocanonicis Libris. Vix ulli certe Patres , etiam amplissimis scriptis clari, meminerunt singulorum minutiorum quoque S. Librorum , e. g. Prophetarum etc. Allegarunt nempe Patres testimonia, quae pro scopo suo, atque iis e Libris memoriae occurrerunt, in quorum lectione amplius studium posuerunt. Sic e. g. non meminit S. Cyprianus binarum brevissimarum S. Joannis epistolarum, quod alioqui paucam pro ipsius Tractatibus materiam continerent. Ex eo tamen, quod dicat: Joannes in Epistola sua, etc. L. de Orat. Domin. et ep. 25. al. 28. aeque non licet inferre, unam solum Joannis Epistolam ab ipso fuisse agnitam : sicut ex eo, quod allegans Pauli verba: 1. Cor. 12. 26. dicat: Posuit in epistola sua dicens: si patitur membrum unum etc. non licet inferre , hanc solam Pauli Epistolam a S. Cypriano fuisse agnitam. Itaque phrasis haec : Joannes vel Paulus in epistola sua etc. minime ex-