Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

presbyteros uti S. Susannes vocibus, quas illi qui dem repudiantes, historiam Susanna de catalo­go Divinorum Voluminum resecuerunt. Ipse er­go ad Divina Volumina retulit Susannas Historiam. Dan. C. i3, 80. Machabceorum Libros quoque, ut Divinam Scripturam celebrat L. 2. de Prine, n. 5, hisce: Ut autem etiam e Scripturarum (utique Divinarum) auctoritate haec ita se habere credamus; audi, quomodo in Machabceorum Libris , ubi Mater septem Martyrum, unum e Filiis cohortatur etc. Ivem Exhort. ad Martyrium ait de eisdem: Quo­rum unus, ut quidem Scriptura nominavit > pri­mus, ait ad tyrannum etc. 2. Mach. 6. et 7. Scri­ptures autem vocabulo Divinam designari ob Ori- gene , satis jam cepimus. 81. Canticum Trium Puerorum ab hebraeis Codicibus abesse notat Tract, de Orat. n. 14* Ipse vero genuinam Libri Danielis partem esse asseruit Com. in Mat. dicens : Illud, quod habetur in Libro Danielis: prout exstat apud Interpretes 70. Benedicite spiritus et animet justorum Domino etc. quas sunt in Cantico 3. Puerorum. Jam accinant si­bi triumphum acatholici, quod Origenes Hebrceo- rum Canoni non addiderit deuterocanonicos V. T, Libros Partesque; siquidem has illosque, nihilomi­nus iit Divinas Scripturas celebraverat. 82. Origenes de S. Pauli epistola adHebrceos, Com. in Mat. et apud Euseb. X. 6. H. E. C. 25. post plura de eo dicta , quod epistolae illius stilus accuratior sit comptiorque quam caeterarum Pauli epistolarum, concludit: Ego vero ita censeo: sen­tentias quidem ipsas Apostoli esse, dictionem autem et conpositionem verborum esse alterius cujusdam , qui dicta Apostoli commemorare (cur autem citra ullam ipsius mentionem?) et quasi in commentarios redigere voluerit ea, quot a Magi­stro audiverat. (Si solum audiverat centenas cente­nasque prolixae illius epistojte sententias ; stupenda ad has infallibiliter describendas, memoria praeditus 4<?

Next

/
Thumbnails
Contents