Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
nusque iu Canonem relati. Pariter ergo deuteroca- nonici V. T. Libri erant Judceis crediti, quos fideliter conservarunt, moxque ex eis conversi , etiam in Christi D. Ecclesiam secum intulerunt; etsi Synagoga eos in Canonem non retulerit. 60. Et quidem a plurimis Judaeorum, libros illos ut sancte scriptos seu hagiographos, eaque cum spe custoditos fuisse, ut paris cum protocano- nicis fidei esse a suscitando forte Propheta declararentur, intelleximus n. 10. Isti igitur deuterocanoni- cos V. T. Libros, ut declarandos mox pro Dei eloquiis , sibi creditos conservarunt. Conversi demum hellenistae Judaei in suis 72 Interpretum Codicibus, deuterocanonicos V. T. Libros protocanonicorum seriei non solum adjunctos, sed passim etiam intersertos , in Christi D. Ecclesiam intulerunt ; ut conjicere liceat, eos in Libris eatenus acJmixtis parem Divinam suspexisse authoritatem. Eam admixtionem exhibent tum vetusti Mss. greeei Codices; wtique e paribus vetustioribus descripti , tum vetus Latina Syriacaque versio , ex illis facta; de quibus plura n. 33i. Inde colligere licet, non defuisse inter hellenistas Judasos, qui Libros deuterocanoni- cos quoque venerarentur ut Divinitus inspiratos. Sane participes eventuum utriusque Tobiae , et conscii Mandati per Angelum ipsis dati, (Tob. 12. 20. in graeco) de Divina Libri Tobiae auctoritate ambigere non poterant: utque talem porro amicis posterisque commendarunt. Vix dissimiliter censendum est de Li. bro Judith, ac forsan de aliis quoque; nisi abstrusissimae vetustatis caligo, illiusque se vi documentorum inopia, natales et adjuncta deuterocanonicorum V. T. Librorum occuleret. Vid. n. i54» «et 288. item 2i3. et 288. ir. Clemens Alex, et Tertullianus. 61. Clemens Alexandrinus floruit sa?culo 2. et initio tertii. Is L. 4- Strom. Librum Sap ientice diserte nuncupat Divinam Sapientiam', ejnsque sen endas sub nomine Salomonis conplures re<citat L. 6. etc. 3i