Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

a65 his adPhoenicespervenerit. Propter hunc litterarum primatum nuncupat scriptor gentilis Moysem, sa~ pientum primum, non alio certo titulo. 05q. Herodotus quoque profán* hifloriae pa­rens dictus, paulisper dictis adstipulatur Terps. L. 5. C. 38. referens, Jones a Phoenicibus litteras didi- cijfe, sed nonnisi cum immutatione illis usos fuijje. Jonic* vero litteraturae indicia vel tenuissima, nonnisi sero post Moysem se exhibent in historia non fabulosa. Vid. Herodotus L. 5. C. 5g. Nec multo prius igitur licet figere initia Phoenici* litteratur*. Phoenices namque jam a prisco commercii causa fre­quentabant sat vicinum sibi Jonicum pelagus littora- que: nec fieri potuisset, ut litterarum in commer­ciis utilitatem , si eas Phoenicii olim jam novissent, ab his Jones prius non adoptassent. Verbo : nullius sive Phoenici* sive Jonic* sive alterius cujuscunque populi litterariae scriptionis, Moysi coaevae (taceo superioris) indicium exhiberi potest. Nullumque e tota profana antiquitate scriptum opus notum est prius Homeri poemate, septem saeculis post Moy­sem scripto. 56o. Solum adhuc audiamus Diodorum Siculum, alterum profan* historiae principem , qui indefesso per 3o annos labore, conplures bibliothecas in con- pendium redegit ; hocque ex illis eruit ? Primus Moyses populis persuasisse fertur , ut scriptis legibus uterentur , vir et magnitudine animi et utilitatibus, vitae hominum allatis , celeberri­mus. L. 5. Diodorus itaque in pervestigatis per 3o annos celebrioribus bibliothecis non reperit vestigium legis, ab ullo populo scriptae praeterquam post da­tum a Moyse populis exemplum ; hoc enim sensu dicitur a Diodoro, Primus Moyses populis persua­sisse etc. Quid autem prius, quid potius scribendum videri potuit populis, litterarum gnaris, quam reip. leges? Hinc pronum est concludere : si null* leges fuerunt ante Moysem scriptae; neque scriptur* no­titia illo prior fuit. Istud de prima legum descriptio­ne argumentum, plurium quoque gentilium confes-

Next

/
Thumbnails
Contents